라틴어 문장 검색

Caeterum si allegoriam quaeras, non dubium est quia exemplo ligni aridioris quod simul ut lambere coeperit, ignis exurit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:12)
non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal unius legati lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia mala vexantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:3)
Eo etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes, muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 3:1)
Partem vero sinistram, arctois obnoxiam stellis, Haemimontanae celsitudines claudunt, et Hister, qua Romanum caespitem lambit, urbibus multis et castris contiguus et castellis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 6:1)
Ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbraculi pensilis radiolus irruperit solis, queruntur quod non sunt apud Cimmerios nati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 18:3)
Musca premit caluum.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:1)
muscam uult cedere caluus.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:2)
Vt muscam feriat, se ferit.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:3)
Mule Musca nocet uulnere siue minis:
(ANONYMUS NEVELETI, De mula et musca 39:2)
Musca mouens lites formicam uoce fatigat, Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:1)
Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae modum, muscis et herbis et foliis et virgulis et sicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide florentibus:
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:5)
"nam et aves et rursum canes et mures, immo vero etiam muscas induunt."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:8)
nam neque asinum, qui solus interesset, talibus cibis affici posse, et tamen cotidie partes electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:2)
si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 32:2)
Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION